TRADUCIANI

TRADUCIANI
TRADUCIANI
dicti olim a Pelagianis Orthodoxi, quod mortem in omne genus humanum per transitum seu traducem, et per peccatum et per semina transire, ut loquitur Martus Mercator, Subnotat. c. 9. §. 7. 14. docerent; quorum sententiam versibus his complexus est Prudentius, Apotheosi, v. 977.
Haec prima est natura animae: sic condita simplex
Decidit in vitium, per sordida soedera carnis.
Exin tincta malô peccamine principis Adae
Infecit genus omne hommum, quod pullulat inde,
Et tenet ingenitas animarum infantia in ortu
Primi hominis maculas; nec quisquam nascitur insons etc.
Hodie sic appellantur, qui, circa Animae originem errantes, illam a Parentibus in sobolem traduci, non immediate a Deo infundi, contendunt. Sed et iam olim fuêre, qui idem statuerent, ut videre est apud Hieronym. Ep. 61. ad Pammach c. 6. Ep. 82. l. 2. in Ruffin. c. 1. 2. 5. Caesarium, Quaest. 78. Auctorem Praedestinati, Her 26. 86. Alios. Unde Prudentius itetum, v. 983.
Vitandus tamen error erit, ne traduce carnis
Transfundi in sobolem credatur sons animarum,
Sanguinis exemplô ———
Car. du Fresne Glossar. Alias Traduci, infamari est, quod pridem adnotavit Phil. Beroaldus, ad Propert. l. 2. Eleg. 24. Vide quoque Casp. Barthium ad B. Matthaeum, adversar. l. 147. c. 4. Nempe adulterae olim mulieres, in Creta insul. asino insidentes, et captivi Duces, Romae manibus post terga revinctis, post triumphantium currum ducebantur, Beza Annot. ad Matth. c. 1. v. 19. Potius, per theatra, et Romae et Athenis traducebantur sontes, ignominiae que publicae exponebantur, Sic. Stephanionem per trina theatra virgis caesim, ait Sueton. Aug. c. 45. Et Tertullian. de meretricibus, quae ludis finitis traduci et in Theatro prosterni solebant, Perque omnis aetatis, omnis dignitats, inquit, ora traducuntur. quod proprie θεατρίξειν Graeci et παραδειγματίξειν dixêre, Philo παράγειν et εἰσάγειν vocat, contra Flaccum, de quo more in Graecis Latinisque Scriptoribus multum memorato, vide Casaubon. ad Suetonii loc. ut et, quae supra attigimus in voce Catomidiari: unde significationis ratio in promptu. Sed et copias traducere, traducere pompam, Caesarem, Terentium, Alios, dicere notum. Vide God. Stewechium, Electis Arnobiani, l. 7.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • POENA Theatralis — seu potius Poena Legis Theatralis, indigitatur apud Ael. Spartian. in Hadriano, c. 18. ubi ait: Decoctores bonorum suorum, si suae auctoritatis (seu sui iuris) essent, catamidiari in amphitheatro et dimitti iussit. Nempe iam olim Lege fuerat… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • traduciano — pl.m. traduciani sing.f. traduciana pl.f. traduciane …   Dizionario dei sinonimi e contrari

  • ДУША — [греч. ψυχή], вместе с телом образует состав человека (см. статьи Дихотомизм, Антропология), будучи при этом самостоятельным началом; Д. человека заключает образ Божий (по мнению одних отцов Церкви; по мнению других образ Божий заключен во всем… …   Православная энциклопедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”